Piscis Babelis est parvus, flavus, et hiridicus, et est probabiliter insolitissima raritas in toto mundo. Vescitur impetu emanationum cerebi recepto non de suo latore se de eis circum se. Totas hyposyneidetonicas planitietes emanationum impetus absorbet ad se nutriendum. Deinde in cerebrum sui latoris exscreat matricem telepatheticam effectam ab syneidetonicis planitietibus cogitationis miscendis cum signis nervorum receptis de praetoriis vocis cerebri qui ea praebuit. Fructus utilis de totis his rebus est hoc: si piscem Babelis in aurem tuam pones, statim intelleges aliquod tibi dictum in aliqua forma linguae. Syntacem vocis quem re vera audis enodant matricem emanationum cerebri quae est servita in tuam mentem ab tuo pisce Babelis. Nunc aliquis tam divinitus utilis solum fortuna evolvisse est concursation tam raro haud credibilis ut aliqui philosophi elexerint vindere hanc esse ultimum et definitivum argumentum inexistentiae Dei. Argumentum sequitur formam similem hoc: ÒRepudio probare me esse,Ó dicit Deus, Òargumentum enim religionem negat, et sine religione sum nihil.Ó ÒSed,Ó dicit Homo, Ònonne est piscis Babelis apertum indicium? Non potuit evolvere fortuna. Is probat te esse, et ergo, argumento tuo, non es. Q.E.D..Ó ÒNuces,Ó dicit Deus, Òillud non cogitaveram,Ó et diffugit statim in aura dialecticae. ÒErat facile,Ó dicit Homo, ey ad iterandum, procedit ad probandum nigrum esse candidum et interficietur transiens trans traiectum zebrarum. Plerique clari theologi postulant hoc esse molem renum chimerae, sed illud non avertit Oolonem Colluphidem lucrando pecuniae mole ubi est hoc esse argumentum sui libri clarissimi, Heia, Illud Satis Bene Complicat Res Deo. Interea, misellus piscis Babelis, totis claustris comminicationi inter dissimiles gentes culturasque, effecit pluria cruentioraque bella quam aliquid aliud in tota historia summae rerum. Selection from The HitchhikerÕs Guide to the Galaxy Original English by Douglas Adams Translated into Latin by Patricia Larash This copy painfully typed by Joel McNary